Georgsdorfium


Locus: 52°34′0″N 7°4′59″E
Numerus incolarum: 1 286
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Georgsdorfium[1] (Theodisce Georgsdorf) est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Georgsdorfium est praeterea pars communis generalis Neuenhusae.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1655 Ioannes Picardt pastor reformatus coloniam in palude exstruxit, cui primo nomen Ernstdorfium[1] (Theodisce Ernstdorf), deinde, ut conditor honoraretur, Piccardia[2] (Theodisce Piccardie) nominata est. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Anno 1760 colonia in partes duas divisa est: Piccardia Antiqua[2][3] (Theodisce Alte Piccardie) -nunc ad Silvam Orientalem commune pertinens- et Piccardia Nova[2][4] (Theodisce Neue Piccardie)[5]. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Georgsdorfium pars Regni Hannoverani fuit. Anno 1862 Georgius V rex Hannoverae vico novam ecclesiam donavit. Incolae gratia adducti coloniae novum nomen Georgsdorfium (scilicet "Vicus Georgii") dederunt. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Georgsdorfium ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Georgsdorfium cum aliis communibus se ad commune generale [[[Neuenhusa (commune generale)|Neuenhusam]] coniunxit. Anno 2007 Ioannes Scholten (CDU) novus magister civium electus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- 1 2 3 Toponyma cum suffixo -ie plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-ia-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Turbia, Vermeria, Alteia, Airdria, Augustadia, Curbavia, Normannia, Picardia apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Theodiscum adiectivum Alte Latino adiectivo "antiquus-a-um" vertitur.
- ↑ Theodiscum adiectivum Neu Latino adiectivo "novus-a-um" vertitur.
- ↑ Pagina communitatis Reformatae Georgsdorf
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgsdorfium spectant. |
