Georgius Rebelo Pinto Chikoti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Georgius Rebelo Pinto Chikoti
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Rebelo Pinto Chikoti: imago
Nativitas: 16 Iunii 1955; Dondi
Patria: Angolia

Officium

Officium: Secretary General of the Organisation of African, Caribbean and Pacific States, Minister of Foreign Affairs of Angola, ambassador of Angola to Belgium
Munus: legatus

Consociatio

Factio: National Union for the Total Independence of Angola, People's Movement for the Liberation of Angola

Georgius, vulgo Georges Rebelo Pinto Chikoti (die 16 Iunii 1955 natus) est legatus et politicus Angoliae.

Dondi in oppido natus provinciae Huamboensis, in Zambia magna parte educatus est. Alumnus est universitatum Abidianensis et Parisiensis XII. Ab anno 1987 argentarius in Canada operam dedit universitatemque Ottaviensem frequentavit, sed ab 1992 in patriam reditus minister vicarius a rebus externis factus est. Deinde legatus in variis civitatibus excubuit. Minister a rebus externis anno 2010, sed anno 2018 legatus iuxta unionem Europaeam factus est. A die 7 Decembris 2020 secretarius generalis meret ordinis civitatum Africanarum, Caribicarum, Pacificarum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]