Georgius Petrus Weimar

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Georgius Petrus Weimar, musicographus Germanicus

Georgius Petrus Weimar (natus die 16 Decembris in 1734 Stotternheim apud Erfordiam, mortuus die 19 Decembris 1800 Erfordiae] fuit Germanicus musicus homo et compositor.

Vita[recensere | fontem recensere]

Weimar a pueritia ingenium magnum in musicis monstsravit et educatus est a magistro musicae quodam Stotternheimensi ut cantaret et diversis instrumentis caneret. Cum Weimar Gymnasium Senatorium Evangelicum Erfordiense frequentaret, Iacobus Adlung ibi laboravit. Ille introduxit iuvenem Weimar in omnes musicae partes. Anno 1758 Weimar factus est musicus cameralis et aulicus Servestae. Consuetudinem contraxit ibi cum Frederico Christiano Fasch. Apud Göckh sese meliorem fecit in canenda violina. Sex annos post Weimar cantor factus est in Fano mercatorum Erfordiensi, rector musicus generalis et inde ab anno 1776 summus musicus. In gymnasio quod frequentaverat horas cantuales ducebat. Anno 1799 crus eius fractum est, quo laboras magis magisque aegrotavit. Coactus est vitam degere in domu sua.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Erfordiae Weimar erat in centro omnium musicae amatorum. Pro filio suo Ioanne Danieli Weimar officinam pressoriam notarum musicalium instituit, quae saeculo XIX domus confectrix aulica officialis facta est. Tamquam musicographus Weimar exaravit musicalia ecclesiastica perpulchra: opera chori, cantatas et motetos cum symphoniacis comitaturis. Ingenium eius expressorium tamen nihil novum apportavit et rebus inexspectatis carebat.

Fons[recensere | fontem recensere]

Biographia apud ADB, quae hic legi potest in interreti.