Georgius Perrot

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Georgius Perrot
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Perrot: imago
Nativitas: 12 Novembris 1832; Villeneuve-Saint-Georges
Obitus: 30 Iunii 1914; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Officium: director
Munus: historian of classical antiquity, epigrapher, classical archaeologist, Professor, hellenist
Patronus: Universitas Parisiensis

Georgius Perrot (natus Villae Novae Sancti Georgii, 12 Novembris 1832, mortuus 30 Iunii 1914) fuit archaeologiae et Graeciae antiquae peritus Francicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Magister apud Sorbonam ab anno 1875, et scholarchus scholae normalis superioris Lutetiae ab anno 1888 ad annum 1902 fuit. Anno 1874, socius electus est Academiae Inscriptionum et Litterarum Humaniorum, cuius perpetuus secretarius ab anno 1904 (in quo munere ipse Henrico Wallon succedit) usque ad obitum mansit. Numisma ac praemium ab eo nominata ab illa academia offerri solent.

Anno 1861, comitantibus Edmundo Guillaume architecto et Iulio Delbet medico peregrino, ipse a Ministerio Instructionis ad res litterasque horum regionum investigandas in Graeciam et Asiam Minorem missus est. Commenta de rebus illic inventis anno 1872 edita sunt. Quo modo deinde etiam atque etiam in Graeciam missus est.

Ultimis annis saeculi XIX, comitante architecto Carolo Chipiez, longinquum iter suscepit ad antiquam architecturam explorandam, sumptibus domus editoriae Hachette; sic per Graeciam, Turciam, Aegyptum, Iraniam, Italiam, et alias regiones iter fecerunt. Illic architecturae animum praecipue applicaverunt, cum diligenter vestigia signaque antiquissimorum monumentorum perspicerent. Postqaum redierunt, magnum opus ediderunt, plura volumina continens, qui synthesin proposuit de historia antiquae architecturae, multis imaginibus additis. Chipiez mortuo, Georgius Perrot pergit scribendo et edendo duo ulteriora volumina, sed vitam obiit opere nondum perfecto.

Opera praecipua (francogallice)[recensere | fontem recensere]

  • Souvenirs d'un voyage en Asie mineure, Michel-Lévy frères, Lutetiae, 1863.
  • Essais sur le droit public et privé de la République athénienne. Le Droit public, Lutetiae, Thorin, 1867.
  • Exploration archéologique de la Galatie et de la Bithynie d'une partie de la Mysie de la Cappadoce et du Pont exécutée en 1861, sociis Edmundo Guillaume et Iulio Delbet, Firmin Didot, Lutetiae, 1872.
  • L'Éloquence politique et judiciaire à Athènes. I : Les Précurseurs de Démosthène, Hachette, Lutetiae, 1873.
  • Mémoires d'archéologie, d'épigraphie et d'histoire, Didier, Lutetiae, 1875.
  • Histoire de l'art dans l'Antiquité, Égypte, Assyrie, Perse, Asie mineure, Grèce, Etrurie, Rome, socio Carolo Chipiez, Lutetiae, Hachette, 10 volumina, 1882-1914.
    • Tomus I : L’Égypte (1882)
    • Tomus II : Chaldée et Assyrie (1884)
    • Tomus III : Phénicie, Cypre (1885)
    • Tomus IV : Judée, Sardaigne, Syrie, Cappadoce (1887)
    • Tomus V : Perse, Phrygie, Lydie et Carie, Lycie (1890)
    • Tomus VI : La Grèce primitive. L'art mycénien (1894)
    • Tomus VII : La Grèce de l'épopée. La Grèce archaïque (le temple) (1898)
    • Tomus VIII : La Grèce archaïque. La sculpture (1903)
  • Praxitèle : étude critique, H. Laurens, Lutetiae, 1906.
  • L'Institut de France, sociis Gaston Boissier et Franklin Alfred, collectio « Les Grandes Institutions de France », H. Laurens, Lutetiae, 1907.
Versiones
  • Max Müller : Nouvelles Leçons sur la science du langage, cours professé à l’institution royale de la Grande-Bretagne en l'année 1863, socio Georgio Harris, A. Durand et Pedone-Lauriel, Lutetiae, 1864 ; 1867-1868.
  • Henry Bulwer-Lytton : Essai sur Talleyrand, C. Reinwald, Lutetiae, 1868
  • Max Müller : Essais sur la mythologie comparée : les traditions et les coutumes, Didier, Lutetiae, 1873.