Latinitas bona

Georgius Pell

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum Georgius Pell
Georgius Pell
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Cardinal George Pell.jpg
archiepiscopus Sydneyensis
titulus
Sacri S. Mariae Dominicae Mazzarello
Natus 8 Iunii 1941
presbyter ordinatus 16 Decembris 1966
episcopus nominatus 30 Martii 1987
episcopus consacratus 21 Maii 1987
Cardinalis promulgatus 21 Octobris 2003
a papa Ioannes Paulus II
Pagina officialis Sanctae Sedis

Georgius Pell (natus Ballarat in urbe Australiae die 8 Iunii 1941) est cardinalis et archiepiscopus Sydneiensis in ecclesia Catholica.

Patre pugilista e stirpe Anglico, matre origine Hibernico, Georgius Pell in nativa urbe Ballarat civitatis Victoriae educatus est apud collegium Sancti Patricii, deinde apud collegium Corporis Christi in oppido Werribee. Alumnus est Urbanianae (Romae in urbe) universitatumque Oxoniensis et Monash. Iam ab anno 1966 sacerdos in urbe Ballarat merere coepit. Anno 1987 episcopus auxiliaris Melburnensis episcopusque titularis Scalensis promotus est. Die 16 Augusti 1996 archiepiscopus Melburnensis, die 10 Maii 2001 archiepiscopus Sydneiensis instauratus est. Hanc dignitatem etiam hodie retinet, sed a die 21 Octobris 2003 titulo cardinalis. Conclavibus mense Aprili 2005 et mense Martio 2013 adfuit, quae Iosephum Ratzinger et Georgium Marium Bergoglio papas creaverunt. Sodalis est consilii cardinalium quod a Francisco papa die 13 Aprilis 2013 convocatum est. Iussu eiusdem e die 24 Februarii 2014 praefectus novi secretariatus ad res oeconomicas meret.

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

"George Cardinal Pell" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)