Jump to content

Georgius Neapolitanus

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Neapolitanus
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Neapolitanus: imago
Georgius Neapolitanus: imago
Georgius Neapolitanus: subscriptio
Georgius Neapolitanus: subscriptio
Nativitas: 29 Iunii 1925; Neapolis
Obitus: 22 Septembris 2023; Roma
Patria: Italia

Familia

Coniunx: Clio Bittoni
Proles: Giulio Napolitano

Memoria

Sepultura: Protestant Cemetery, Rome
Georgius Napolitano (2014).

Georgius Neapolitanus,[1] vulgo Giorgio Napolitano (die 29 Iunii anno 1925 Neapoli natus; die 22 Septembris 2023 mortuus), fuit vir publicus, qui a die 10 Maii 2006 usque ad diem 14 Ianuarii 2015 praeses Rei Publicae Italicae fuit.

Anno 1942 Georgius Neapolitanus studia iurisprudentiae Neapoli coepit.

Post secundum bellum mundanum anno 1945 Neapolitanus socius factionis communisticae Italicae factus est atque eidem factioni Neapoli praesedit. Anno 1947 iurisprudentiae doctoris insigne consecutus est. Anno 1989 apud Parlamentum Europaeum legatus electus est, anno 1992 Camerae Deputatorum praesidens, anno 1996 minister a rebus domesticis designatus est, anno 2005 senator in totam vitam nominatus. Die 10 Maii anno 2006 praeses Rei Publicae Italicae creatus est et die 20 Aprilis 2013 iterum a parlamento et a delegatis regionalibus praeses rei publicae electus est.

  1. Caveosanus, Dominicus (). Nunc omnes ebrios fieri opoortet, invitos quoque, Myrsilus mortuus est. Ephemeris: “Inverecunde Berlusconiani a Neapolitano praeside veniam pro eo petere in animo habent, cum lites adhuc sub iudicibus sint.”

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Stephanie Kirchgaessner, "Italian president Giorgio Napolitano steps down" in The Guardian (14 Ianuarii 2015) (Anglice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Neapolitanum spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Den store danske Deutsche Biographie Treccani Store norske leksikon Большая российская энциклопедия 
Duces civitatum sociarum Unionis Europaeae