Georgius Henricus Macheleid
Georgius Henricus vulgo Georg Heinrich Macheleid (natus die 16 Octobris 1723 Cursdorf in Circulo Saalfeld-Rudolstadt, mortuus die 7 Martii 1801 Schwarzburg) theologus atque institor Germanicus fuit. Inventor posterior porcellani habetur qui fabricam Älteste Volkstedter Porzellanmanufaktur Rudolphopoli condidit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filius fabri lignarii iuventutem ad Silvam Thuringiensem peregit. Theologiae ad Universitatem Ienensem studens scientias naturales magis magisque suas fecit. Studiis finitis nonnullos annos praedicatoris munere fungebatur. Anno 1755 autem se ex animarum cura recepit ut omnino (re)inventioni porcellani vacaret una cum Ioanne Friderico Böttger et Gualterus de Tschirnhaus. Triennio post methodum novam invenit ad fictilia ista conficienda. Locus experimentorum ei praelatus molendinum Mankenbachsmühle in meridie vici Sitzendorf erat.
Dux Schwartzburgensis-Rudolphopolitanus Ioannes Fridericus privilegium cessit de porcellanis faciendis; inde anno 1760 pote erat manufacturam aperire. Mox autem (1762) a Sitzendorf itum est Volkstedt apud Rudolphopolim ubi facultates meliores esse videbantur. Anno 1764 Macheleid ipse officinae rectionem tradidit et dux emeritorium ei reservavit.
Macheleid sibi casulam modicam ad collem Trippstein erigi iussit in altitudine 504 metrorum. Qui locus nunc ad excursiones invitat et despectus bellos in vallem praebet.[1] Schola in Sitzendorf anno 2012 clausa nomine Macheleid honorata est.[2]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Henricum Macheleid spectant. |
- Huschke, Wolfgang, "Macheleid, Heinrich" apud: Neue Deutsche Biographie 15 (1987), p. 612-613 (hic in interreto)
- societas amicorum "G.H. Macheleid"
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ pagina periegetica pro excurrentibus ad Trippstein
- ↑ Michael Graf: "Georg-Heinrich-Macheleid-Schule in Sitzendorf schließt", OTZ, 21.7.2012