Georgius Henricus Lünemann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Georgius Henricus Lünemann
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Septembris 1780, 1780; Gottinga
Obitus: 8 Ianuarii 1830, 1830; Gottinga
Patria: Germania

Officium

Munus: Doctor, philologus classicus, philologus classicus

Georgius Henricus (Theodisce Georg Heinrich) Lünemann (die 3 Septembris 1780 Gottingae natus ibidemque 8 Ianuarii 1830 mortuus), fuit philologus et lexicographus Germaniae.

In gymnasio Gottingensi (ubi tunc Georgius Fredericus Grotefend docebat) et in Universitate Gottingensi educatus, in eodem gymnasio Gottingensi linguam Latinam necnon Graecam docebat. Schellers Handlexikon Schellero mortuo reficiebat et edebat multosque auctores Latinos ad usum scholarum edidit (in serie Bibliotheca Romana classica probatissimos utriusque orationis scriptores latinos exhibens). Descriptionem Caucasi Latinam inter alia opera composuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • 33337-1 IPNI