Georgius Gehb

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Georgius Gehb

Georgius (Theodisce Jürgen) Gehb (natus Heringi in oppido Hassiae die 9 Augusti 1952) est politicus Germanus et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Iuventus, munus et familia[recensere | fontem recensere]

tribunal superior administrationis Hassiae

Postquam testimonium maturitatis anno 1971 adeptus est, Gehb miles conscriptus est. Annis 1974 - 1977 Marburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1977 primam, 1980 secundam probationem accepit. Annis 1981 - 1993 primum iudex tribunalis administrationis Cassalae, deinde iudex tribunalis superior administrationis Hassiae erat. Ab anno 1983 ad annum 1986 adiutor tribunalis legis constitutionis Hassiae erat.

Anno 1986 etiam Gottingae in gradum doctoris iuris promotus est.

Gehb maritus est atque duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De anno 1993 ad annum 1997 praefectus urbis Cassalae erat. Annis ab 1998 ad 2009 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat, de anno 1997 iuris consultus.

Anno 2010 Praeses Foederalis Germaniae eum Instituti Foederalis rerum immobiliarum principem fecit.[1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]