Georgius Fishta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Georgius Fishta.

Georgius (vulgo Gjergj) Fishta (natus Fishtë in Blinisht (Lezhë) in hodierna Albania, tum Imperio Ottomanico, die 23 Octobris 1871; mortuus Shkodër in urbe Albanica die 30 Decembris 1940) fuit poeta, refector (rilindas), presbyter Catholicus, nationalista, politicus, editor, et interpres Albanicus. Praeses insigniter fuit consilii Congressus Monastiriensis qui ratum abecedarii Albaniani fecit. Anno 1921 vice praeses parlamenti Albanici creatus est, annoque 1937 Lahuta e Malcís finivit et publicavit, poema epicum dialecto Ghegico linguae Albanicae scriptum. Quod magnum opus, 17 000 versuum continens, Ilias Albanicus aestimatur.[1] Sodalis Academiae Artium et Scientiarum Italicae et caput provinciae Franciscanae Albaniae fuit. Hylli i Dritës periodicum (1913) et Posta e Shypnisë diarium (1916–1917) edidit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Lahuta e Malcís, poema epicum (Zara, 1902)
  • Anzat e Parnasit, satura (Sarajevo, 1907)
  • Pika voese më vonë ri botuar si Vallja e Parrizit (Zara, 1909)
  • Shqiptari i qytetnuem, melodrama (1911)
  • Vëllaznia apo Shën Françesku i Assisi-t de Francisco Assisiensi (1912)
  • Juda Makabe, tragoedia de Iuda Maccabeo (1914)
  • Gomari i Babatasit, Shkodër (1923)
  • Mrizin e Zanave, Shkodër (1924)
  • Lahuta e Malcís (ed. 2a), Gesamtdruck (Shkodër, 1937). Anglice The Highland Lute, conv. Robert Elsie et Janice Mathie-Heck (I. B. Tauris, 2006), ISBN 1-84511-118-4

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Gjergj Fishta: Gjuha shqype," kosova.albemigrant.com, 5 Maii 2010.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lambert, Maximilian. 1949. Gjergj Fishta und das albanische Heldenepos 'Lahuta e Malsisë': Laute des Hochlandes: Eine Einführung in die albanische Sagenwelt. Lipsiae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Fishta spectant.