Latinitas bona

Georgius Damjanov

E Vicipaedia
(Redirectum de Georgius Damianov)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Georgius Damjanov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Septembris 1892; Montana (provincia)
Obitus: 27 Novembris 1958; Serdica
Patria: Bulgaria

Officium

Munus: Politicus, military officer

Consociatio

Factio: Bulgarian Communist Party

Memoria

Laurae: Order of Lenin, Hero of Socialist Labour, Order of Georgi Dimitrov, Medal "For the Victory over Germany in the Great Patriotic War 1941–1945"
Sepultura: Central Sofia Cemetery

Georgius Părvanov Damjanov (Bulgarice Георги Първанов Дамянов, natus die 23 Septembris 1892 in Opushna in Montana provincia, mortuus die 27 Novembris 1958 Serdicae) vir rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Damianov e gente agricolarum ortus gymnasium in urbe Valvarum frequentabat. Deinde magister scholae et minister cursus publici operam dedit. Annis 1915 - 1918 miles Bello Orbis Terrarum I interfuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bello finito anno 1912 ad Factionem Socialisticam accessit et annis 1919 - 1923 inter regentes Factionis Communisticae fuit. Tum seditioni contra Regnum Bulgaricum interfuit. Seditione suppressa ad usque 1924 in Iugoslavia exsul vivebat, deinde in patriam clam revertebat. Ad mortem damnatus anno 1925] in Unionem Sovieticam fugit. Ibi in Academia Militari studebat et ab anno 1932 etiam docebat. Anno 1936/37 in Bello Civili Hispanicoo certebat, tum Moscoviam revertebat. Ibi in officio Communistici Internationalis operam dedit. Anno 1944, postquam Communistae rerum Bulgariae potiti sunt, in patriam rediit. Annis 1944 - 1946 collegium militare Communistarum regebat et tum an annum 1950 administer defensionis publici fuit. Die 27 Maii eius anni praeses Parlamenti atque ita caput Rei Publicae Popularis Bulgariae electus est. Quem honorem ad mortem tulit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]