Georgius Crisanius

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Crisanius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1618; Obrh, Ribnik
Obitus: 12 Septembris 1683; Vindobona
Patria: Kingdom of Croatia

Georgius Crisanius (Croatice Juraj Križanić) anno 1618 natus et die 12 Septembris anni 1683 mortuus, fuit humanista Croaticus et Russicus, theologus, linguista et historicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Zagrabiae et Bononiae primo educatus est, post, ab anno 1640, Romae in Collegio pontificali Sancti Athanasii, quod collegium ad ministerium inter Christianos orthodoxos creatus erat. Hoc tempore Crisanius suam Bibliothecam omnium schismaticorum collegit, ubi scripta Graeca Latine vertit, et tractatum de musica scripsit. Constantinopolim visitavit anno 1657 et anno 1659 Moscuam venit. Anno 1661 a rege Alexio in Tobolium emissus est, ubi quindecim annos manebat multosque libros composuit. In Tobolio linguam suam panslavicam, primam huius generis inventionem, e linguis Slavica ecclesiastica, Russica, Croatica, Polonica, Bulgarica aliisque elaboravit. Anno 1676 Poloniam migravit, ubi Iesuita factus est. His annis tractatum de Sibiria composuit (qui primum editus est sine nomine Crisanio, sed nemo hodie dubitat eum auctorem fuisse). Occisus est anno 1683 in proelio maximo contra Turcos prope Vindobonam, in quo Ioannes Sobieski eos vicit.

Opera Latina[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In: Athanasii Kircheri e Soc. Jesu Oedipus Aegyptiacus hoc est Universalis Hieroglyphicae veterum Doctrinae temporum iniuria abolitae instauratio. ... Tomus I. Romae, Ex Typhographia Vitalis Mascardi MDCLII. Tomus I, 1652; videas tabulas et hic
Via Crisanii in Zagrabia

Opera Slavica nonnulla[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]