Latinitas bona

Georgius Capitanich

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Georgius Capitanich.

Georgius Capitanich, Hispanice plenius Jorge Milton Capitanich (natus ad Sáenz Peña provinciae Chaco die 28 Novembris 1964) est politicus Argentinae. Familia eius e Monte Nigro orta est. Alumnus est universitatis nationalis Boreae Orientalis universitatumque privatarum Belgranensis et Sancti Andreae necnon scholae superioris Oeconomiae et Administrationis in urbe Boni Aëris.

Georgius Capitanich fuit bis praeses consilii ministrorum Argentinae, primo a die 2 Ianuarii 2002 ad 3 Maii 2002, praeside Eduardo Duhalde, rursusque a die 20 Novembris 2013 ad 26 Februarii 2015, quintus ille qui hoc munus impleverit praeside Christina Fernández de Kirchner. Per duos tantum dies mensis Decembris anni 2001, praeside Raimundus Puerta, fuit minister oeconomiae et vectigalium. Bis etiam gubernator provinciae Chaco nativae meruit, ab anno 2007 ad 2011 rursusque a 2011 ad 2013.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Consilia ministrorum Argentinensia Christinae Fernández de Kirchner 2007–2015
Coat of arms of Argentina.svg
Praesides consiliiAlbertus Fernández 2003 • Sergius Massa 2008 • Hannibal Fernández 2009 • Ioannes Manuel Abal Medina 2011 • Georgius Capitanich 2013 • Hannibal Fernández 2015
Ministriagricultura Iulianus Domínguez, Norbertus Yahuar, Carolus Casamiquela • cultura Theresia Parodi • eruditio Ioannes Carolus Tedesco, Albertus Sileoni • evolutio socialis Alicia Kirchner • industria Debora Giorgi • iustitia Hannibal Fernández, Iulius Alak • labor Carolus Tomada • munitio et securitas Nilda Garré, Arthurus Puricelli, Augustinus Rossi, Maria Caecilia Rodríguez • oeconomia Martinus Lousteau, Carolus Fernández, Amatus Boudou, Ferdinandus Lorenzino, Axel Kicillof • opera publica Iulius de Vido • peregrinatio Carolus Henricus Meyer • res externae Georgius Taiana, Hector Timerman • res internae Florentius Randazzo • technologia Linus Barañao • valetudo Gratiella Ocaña, Ioannes Ludovicus Manzur
Praesides consilii ministrorum Argentinenses