Georgius Baltrušaitis

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Baltrušaitis
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Baltrušaitis: imago
Georgius Baltrušaitis: imago
Nativitas: 20 Aprilis 1873; Paantvardys
Obitus: 3 Ianuarii 1944; Lutetia
Patria: Imperium Russicum, Lituania, Unio Sovietica

Familia

Proles: Jurgis Baltrušaitis

Memoria

Sepultura: Lutetia

Georgius Baltrušaitis (Russ. Ю́ргис Казими́рович Балтруша́йтис, Lithuanice Jurgis Baltrušaitis) die 2 Maii (calendario Gregoriano) anni 1873 in Paantvardys prope Counam natus et die 3 Januarii anni 1944 Lutetiae mortuus, fuit poeta Russicus et Lithuanicus, symbolismi Russici Moscuensis auctor gravissimus.

In familia agricolarum natus et in gymnasio Counensi, postea in Universitate Moscuensi educatus est. In Universitate Valerii Briusov et Constantini Balmont et Sergii Poliakov amicus factus est, cum quibus domum editoriam Scorpio nominatam instituit, postea periodicum Libra (Весы). Collectiones carminum Georgii Baltrušaitis tantum annis 1911 et 1912 primo editae sunt. Versiones fecit multas et cum theatris laborabat. Post Res novas anni 1917, quando Lithuania libera facta erat, legatus Lithuaniae in Moscua erat usque ad annum 1939, quando Lutetiam migravit.

Uxor poetae Maria Ioannis filia Olovianišnicova (Russ. Оловянишникова, 1878—1948) fuit, filius eorum Georgius Baltrušaitis iuniorfr (1903—1988), historicus artis Medii Aevi.

Libri carminum[recensere | fontem recensere]

  • Gradus huius vitae (Земные ступени, 1911)
  • Callis montivaga (Горная тропа, 1912)
  • Lilium et falx (Лилия и серп, 1948)
  • Festus domicilii novi (Įkurtuvės, 1941)
  • Corona lacrimarum (Ašarų vainikas, 1942)
  • Arae fumus (Aukuro dūmai, 1943)

De Georgio Baltrušaitis[recensere | fontem recensere]

  • Виктория Дауётите, Юргис Балтрушайтис: монографический очеркVilnae 1983. (Russice)
  • История литовской литературы, Vilnae 1977, c. 274—278. (Russice)
  • Viktorija Daujotytė, Jurgis Baltrušaitis: (monografija), Vilnae 1974. (Lithuanice)
  • Viktorija Daujotytė, Su Jurgiu Baltrušaičiu, Vilnae 1994. (Lithuanice)