Georgius Aenotheus Koch

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Georgius Aenotheus Koch (natus Drebach in Saxonia 15 Novembris 1802; mortuus Lipsiae 9 Iulii 1879) fuit philologus classicus et lexicographus Germanicus.

Theologiae et philologiae classicae in Universitate Lipsiensis studuit, discipulus Gotofredi Hermann et Christiani Danielis Beck. Anno 1825 doctoratum accepit, annoque 1831 pueros in Schola Thomana Lipsiae docere coepit, cuius rector anno 1862 creatus est.[1]

Praeter multas operum classicorum editiones, operam lexicographiae scriptorum singulorum dedit: Horatii, Vergilii, Marci Velleii Paterculi, et Cornelii Nepotis. Etiam Gradus ad Parnassum (thesaurum Latinum), dictionarium manuale (in plus quam tribus editionibus), et dictionarium geographicum Theodisco-Latinum prospere protulit.[1]

Opera prolata[recensere | fontem recensere]

  • 1828. Timaei Sophistae Lexicon vocum Platonicarum (editio Timaei Sophistae).
  • 1830. Moeridis Atticistae Lexicon Atticum (editio Aelii Moeridis).
  • 1835. Deutsch-Lateinisches vergleichendes Wörterbuch der alten, mittleren und neuen Geographie.
  • 1854. Lateinisch-deutsches Handwoerterbuch.
  • 1855. Cornelii Nepotis Vitae. De Cornelio Nepote.
  • 1857. Vollständiges Wörterbuch zum Geschichtswerke des M. Vellejus Paterculus.
  • 1860. Gradus ad Parnassum: sive Thesaurus Latini linguae poeticus et prosodiacus. Thesaurus poematum et orationis solutae Latinae.
  • 1863. Vollständiges Wörterbuch zu den Gedichten des P. Vergilius Maro. Dictionarium vocabulorum Vergilii.
  • 1868. Erklärendes Wörterbuch zu den Lebensbeschreibungen des Cornelius Nepos.
  • 1879. Vollständiges Wörterbuch zu den gedichten des Q. Horatius Flaccus. Dictionarium vocabulorum Horatii.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eckstein, Friedrich August. 1871. Nomenclator philologorum. Lipsiae: Teubner. Iterum impressus Hildeshemiae: Nachdruck Olms, 1966. Iterum, ed. Johannes Saltzwedel, Hamburgi, 2005.
  • Kämmel, Heinrich. 1882. Koch, Georg Aenotheus. Allgemeine Deutsche Biographie 16: 378–79. Lipsiae: Duncker & Humblot.
  • Kössler, Franz. 2008. Personenlexikon von Lehrern des 19. Jahrhunderts. Vol. Kaak-Kysaeus. Vorabdruck. Giessen: Universitätsbibliothek Gießen.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]