Geometria (Cartesius)

Geometría (Francogallice La Géométrie) est tractatus a Renato Cartesio anno 1637 appendix Dissertationis de methodo(fr) divulgatus, et unum inter opera tria quae usum adeptionesque methodi ab eo propositae explicant. Duo alia sunt Dioptrica(fr) et Meteora(fr). Latina versio sōlum anno 1649 divulgata est seorsum opus, nam ab editione Latina Dissertationis abest.
Magni momenti fuit opus ad coniunctionem algebrae geometriaeque proponendam, itaque geometriam analyticam appellatam instituit disciplinam. Institutae etiam sunt notatio x. y. z pro numeris ignotis, a, b, c pro notis sive constantibus, et notatio hodie in usu potentiae, praeter a Cartesio etiamnum notata. Porro Cartesius fuit primus qui numeros potentiis effectos accipit semplices magnitudines seu longitudines, neque areas neque volumina, ut Graeci solebant.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Cartesius, Renatus (). Geometria. Lugduni Batavorum: Officina Ioannis Maire
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Gemoetriam Cartesii spectant. |
|
Haec stipula ad geometriam spectat. Amplifica, si potes! |
