Geographus Bavarus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Geographus Bavarus, qui saeculo IX floruit, est designatio auctoris incogniti, qui Descriptionem civitatum et regionum ad septentrionalem plagam Danubii composuit. Manuscriptum Descriptionis anno 1722 in Bibliotheca publica Bavarica inventum est; Ioannes Potocki anno 1796 primus eum geographum Bavarum nominavit. Gentes a septentrione (a sinu Lubecensi) ad meridiem (ad Danubium) vicinas regni Francorum in prima parte descriptionis auctor enumerat; in secunda parte gentes longinquiores enumerantur, quarum multae incognitae sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Fritze W. H. Geographus Bavarus // Lexikon des Mittelalters. Stutgardiae 1999. Vol. 4. Pp. 1269—1270.
  • Назаренко А. В. Происхождение «Баварского географа» и его данных о народах Восточной Европы / Русь и Германия в IX—X вв. Moscuae 1994. Pp. 35—61.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]