Jump to content

Gens Vibia

E Vicipaedia
Denarius a Gaio Vibio Gai filio Pansa circa 90 a.C.n. signatus[1].
Monumentum funebre cuiusdam familiae Vibiae[2].

Gens Vibia fuit gens plebeia antiqua quae Romae saeculo I a.C.n. primo memoratur et postea usque ad Augustalem dignitatem ascendit cum Hadriani uxore et Treboniano Gallo et Volusiano. Nomen originem Oscam habere videtur.

Primo saeculo a.C.n. duo rami distinguntur: Pansae et Vari. Gaius Vibius Pansa triumvir monetalis circa 90 a.C.n. fuisse videtur, eius nomen in pluribus denariis legitur. Consul anni 43 a.C.n. Gaius Vibius Pansa Caetronianus eius filius adoptivus vulgo creditur. Gaius Vibius Varus triumvir monetalis anno 42 a.C.n. fuit atque aureos denariosque signavit. Nihil amplius de eo accepimus sed in eius posteris numerantur consules annorum 115 (suffectus) et 134 et 160 (ordinarii) quibus omnibus nomen fuit Titus Vibius Varus.

  1. Babelon: Vibia 2. Crawford 342/5b.
  2. CIL 6, 28774. Ancient Rome

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]