Gens Bernoullia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iacobus Bernoullius (1655–1705), mathematicus.
Johannes Bernoullius (1667–1748), mathematicus (auctor calculationis infinitesimalis.
Daniel Bernoullius (1700–1782).
Iohannes III Bernoullius (1744–1807), astronomus.
Iohannes Iacobus Bernoullius (1831–1913), archaeologus.
Hans Bernoulli (Ioannes Bernoullius) (1876-1959), architectus, urbanista et professor universitatis.


Gens Bernoullia est gens Helvetica quae a saeculo septimo decimo usque ad tempora nostra multos homines doctos et famosos, praecipue in rebus mathematicis sed etiam aliis in scientiis, genuit.

Primus eorum atavus cuius nomen retinetur erat quidam Leo Bernoullius, chirurgus, mortuus anno 1561 Antverpiae. Eius filius Iacobus Bernoullius, mortuus anno 1582, dives mercator condimentarius et fautor factionis Lutheranae, migravit Francofurtum ad Moenum, cuius urbis factus est civis anno 1570. Ibi condidit gentem cuius prima linea Francofurti remansit et nomen habet usque ad tempora nostra, Bernoully ; altera linea stirpis Basileam migravit, cuius urbis Iacobus Bernoullius (1598–1634) factus est civis anno 1622, qui auctor est famosae stirpis mathematicorum et virorum doctorum. Ille Iacobus Bernoullius et eius filius Nicolaus (1623-1708), ambo perdivites mercatores, inter optimates urbis Basileae locum haud minimum tenuere.

Multa theoremata Bernoulliana semper utilissima in investigationibus scientificis de physica quantica manent.

Stemma gentis Bernoulliae[recensere | fontem recensere]

...

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bernoulli-Sutter, René. 1972. Die Familie Bernoulli. Basileae: Helbing & Lichtenhahn.