Genovefa Parisiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Genovefa Parisiensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 423; Nemetodurum
Obitus: 502; Lutetia

Consociatio

Religio: Catholicismus

Memoria

Sepultura: Saint-Étienne-du-Mont
Sanctus (feriae die 26 Novembris, 3 Ianuarii)

Sancta Genovefa (Francogallice Geneviève) Parisiensis vel Nemetodurensis, circa annum 423 Nemetoduri nata et circa annum 502 Lutetiae mortua, ab Ecclesia Catholica et Ecclesia Orthodoxa colitur; dies memoriae sanctae Genovefae 3 Ianuarii est.

Sancta Genovefa a Luca Cranach maiore picta (1506)

Gente Francica nobili nata est; anno 529 Germanus Autissiodorensis familiam Genovefae visitavit vitamque gloriosam puellae praedixit. 18 vel 20 annos nata Lutetiae vota monastica suscepit; circa annum 540 parentibus mortuis Lutetiam migravit (quae tunc tota in Insula Civitatis sita erat). Anno 451, cum Attila Lutetiam obsideret, Genovefa urbem salvam esse praedicavit; cives eam vel occidere voluerant, sed Attila exercitus abducit in campos Catalaunicos, ubi victus est. Anno 460 ecclesiam in sepulchro Dionysii Parisiensis condiderat, cui Dagobertus I abbatiam notissimam adstruxit. Cum Childericus I Lutetiam obsideret, Genovefa naves commeatu plenas per Sequanam adduxit.

Mortua mox Lutetiae patrona haberi incepit. Abbatia sanctae Genovefae Parisiensis a Chlodovecho anno 502 condita, tempore rerum novarum destructa est; nunc sanctae Genovefae reliquiae in ecclesia sancti Stephani in monte (in colle sanctae Genovefae) servantur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]