Genocidium Buchae factum

E Vicipaedia
(Redirectum de Genocidium in Bucha)
Terroris accusatio et planctus

Genocidium Buchae factum (Ucrainice: Бучанська різанина) arguitur series homicidiorum et scelerum bellicorum fuisse, quae Buchae, in vico Ucrainico in regione Kioviensi sito, a copiis Russicis, dum incursio Russica in Ucrainam geritur, mensibus Februario et Martio anni 2022 commissa sunt.

Res palam facta est post diem 1 Aprilis eiusdem anni, postquam copiae Russicae se ex regione Kioviensi receperunt.

Multis civibus illo facinore atrociter necatis Vladimirus Zelens'kyj, agens praeses Ucrainae, hanc rem genocidium et scelus bellicum iudicavit[1], et Demetrius Kuleba, minister rerum externarum Ucrainae, Iudicium Criminale Internationale invocavit, ut mitterentur, qui ea, quae Buchae facta essent, investigarent[2]. Rectio Russiae contra constanter negat quemquam unum eo loco habitantem ullam violentiam perpessum esse contenditque rem prorsus esse fictam, cum permulta contentionem Russicam falsam esse indicent[3].

Societas internationalis (h. e. Unio Europaea, Civitates Foederatae, Nationes Unitae, CFAS) homicidium Buchae factum vehementer condemnavit et poenam, quae illud scelus sequeretur, postulavit. Papa Franciscus vero Nationum Unitarum impotentiam animadvertendi in eos, qui Buchae homicidium fecerunt, indicavit[4]. Tamen civitates Europae et Civitates Foederatae et Iaponia Russiam quibusdam poenis oeconomicis affecerunt; aliis autem civitatibus, quae gasii naturalis ex Russia provenientis indigent sicuti Germania, non tam facile licet invectionem gasii naturalis interdicere, id quod rectio Ucrainae claris verbis reprehendit[5].

Die 7 Aprilis Conventus generalis Nationum Unitarum sententiam tulit, ut Russia ex Consilio iurum humanorum Nationum Unitarum excluderetur[6].

Notae[recensere | fontem recensere]