Gelsemiaceae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gelsemium sempervirens3.jpg

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Gelsemiaceae 
   
Subdivisiones: Genera

Gelsemiaceae sunt familia plantarum florentium ordinis Gentianalium. Familiae sunt solum duo genera: Gelsemium et Mostuea. Generi Gelsemio sunt tres species, quarum una in Asia Meridio-Orientali et Sinis meridianis, et duae in Civitatibus Foederatis meridio-orientalibus, Mexico, et America Media endemicae sunt. Octo species generis Mostueae sunt in America Australi, Africa, et Madagascaria tropicis endemicae. Haec genera olim in familiam Loganiaceas digesta sunt.

Familia anno 1994 primum descripta est. Ei abest latex in plantis, et adsunt flores heterostyli, corollae flavae-albae sine latice et stipulis, et ovaria superiora.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gelsemiaceas spectant (Gentianales, Gelsemiaceae).
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!