Gaucelmus Faiditus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gaucelmus Faiditus cum Guillelma monja (Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 12473)

Gaucelmus Faiditus[1] (anno circiter 1170 natus; post annum 1202 mortuus) fuit trobator ex oppido Usarchia Lemovicensis oriundus. Uxorem duxit Guillelmam monja quae scortum fuisse dicitur. Gaucelmus iuxta Mariam de Ventadorn cantitare censetur et apud aulas Galfridi ducis Britanniae, Ricardi comitis Pictaviae postea regis Angliae, Dalphini Arverniae et Bonifacii Montisferrati. De Ricardo rege anno 1199 mortuo lamentum composuit. An tertia expeditione sacra participavit haud liquet; pro certo anno 1202 ad quartam progressus est cum Bonifacio patrono, sed nihil de eo post hunc annum scitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gaucelm Faidit - Amours, voyages et débats. Ventadour: Carrefour Ventadour, 2010. ISBN 9782916622040 De hoc libro
  • J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964) pp. 167–195
  • J.-D. Mouzat, Les Poèmes de Gaucelm Faidit, troubadour du XIIe siècle. Lutetiae: Nizet, 1965 (Les classiques d'Oc)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]