Gastrosophia

E Vicipaedia
Osias Beert, Oysters, natura mortua, 1610.

In gastrosophiam[1] (e verbis Graecis γαστήρ 'venter' + σοφία 'sapientia') multae scientiae tam historiae naturalis quam philosophiae feliciter conveniunt atque confluunt.

Argumenta[recensere | fontem recensere]

Quoad latus scientificum maxime de indagationibus ciborum societatisque agatur.[2] Revera omnes aspectus quoad escarum fabricationem, tractationem, consumptionem studiis digni esse videntur. Et technica et celebratio in matteis conficiendis et in cuppediis hauriendis illuminantur quaestionibus ethicis sociologicisque haud neglectis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Scientiae hae iam in Aegypto antiqua intelligi possunt, cum in Papyro Ebers saeculi XVI antechristiani de effectu reciproco inter alituram praeferendam et vitam degendam legamus. Philosophorum sunt res de diatrophologia; Epicurus ipse ventrum bonorum fontem esse putat.

Semper coquorum et convivatorum ingenium atque phantasia admirinda erant. Eiusdem gravitudinis sit capacitas fructus. Talis degustator beatus gastrosophus appellari licet. Inter quos erat Eugenius de Vaerst, qui opus Gastrosophie protulit (Lipsiae 1851).

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. titulum operis Ioannis Scherr: Sommertagebuch des weiland Dr. gastrosophiae Jeremia Sauerampfer, (1873; imago)
  2. Cursus universitarius interretialis ex Austria.