Gartovia

Locus: 53°1′26″N 11°27′27″E
Numerus incolarum: 1 516
Situs interretialis
Gestio

Gartovia[1] seu Garchowa[2] (Theodisce et Saxonice Gartow) oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luchoviensis et Danebergensis est. Ad Gartoviam etiam vici Gartovia[1] (Theodisce Gartow), Laasche (Theodisce Laasche) atque Nienwalda[3] (Theodisce Nienwalde) pertinent. Gartovia pars communis generalis eiusdem nominis est.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Gartovia in terra Wenedorum iacet, iuxta fluvium Seege (Theodisce Seege). Meridianus magna silva Abietum, quae Abietes Gartovienses (Theodisce Gartower Tannen seu Gartower Forst) nominatur, est. Hahnenberga[4] (Theodisce Hahnenberge), maxima acclivitas, 32 metra alta est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Gartovia pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupata est. Annis a 1810 ad 1813, pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Gartovia ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Gartoviae communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Gartoviam adiuncti sunt.
Res visendae
[recensere | fontem recensere]Ecclesia
[recensere | fontem recensere]
Anno 1724 Ecclesia baroca Sancti Georgii aedificabatur. Ara aurea et podium eius bene apta sunt.[5] Etiam Organum, quod anno 1740 exstruebatur, visu dignum est.
Cives notabiles
[recensere | fontem recensere]- Carolus May scriptor anno 1898 hic aliquamdiu vixit et breve tempus Gartoviae incarceratus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Germanica ac Slavica toponyma cum suffixo -ov seu -öv seu ow plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-ovia-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Asovia, Brewnovia, Czernichovia, Glasgovia, Golnovia, Grabovia, Kharkovia, Laszovia, Ostrovia, Pscovia, Racovia, Sucovia, Tarnovia, Wengrovia, Witkowa, Wittovia, Crovia apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Pommersches Geschichtsdenkmal / genealogisches Repertorium. (1904)
- ↑ Germanica toponyma cum suffixis -wald seu -walde plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-walda-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Dippoldiswalda, Geringswalda, Lawalda, Rueckerswalda Magna apud hunc articulum.
- ↑ Germanica toponyma cum suffixis -berg aut -berge aut -bergen aut -berghe plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-berga-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Amberga, Annaberga, Arensberga, Asschaberga, Bamberga, Berga, Blancoberga, Bobbinberga, Brunsberga, Cassonberga, Coloberga, Eversberga, Freiberga apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Ernst-Günther Behn: Das Hannoversche Wendland – Kirchen und Kapellen (Lüchow, 2011), 56ff.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Gartoviam spectant (Gartow, Gartow (Wendland)). |

