Garrett Hardin

E Vicipaedia
Wikidata Garrett Hardin
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 21 Aprilis 1915; Dallasium
Obitus: 14 Septembris 2003; Barbaropolis
Patria: Civitates Foederatae Americae

Garrett Hardin (1915-2003), fuit microbiologus et oecologus Americanus, qui quidem magis opinionibus ad philosophiam socialem pertinentibus quam factis suis biologicis inclaruit. Anno 1968 commentariolum de "tragoedia compascuorum" (The Tragedy of the Commons) divulgavit, quo facto vehemens orta est altercatio scientifica, quae nondum finita esse videtur.

Ager superpastione tritus. Inlustratio allegoriae Hardinianae.

De vita[recensere | fontem recensere]

Garrett Hardin natus est Dallasii in Texia die 21 Aprilis anno 1915. In pueritia poliomyelitide perditus per totam vitam cruceis innixus incedebat et sella subrotata vehebatur. Eius pater, ferriviarius, domicilium saepe mutabat. Garrett, cum feriis aestivis in familiae praedio Missuriensi versaretur, qua ratione ordo naturae dispositus esset, didicit.

Hardin primum violina canere discebat, sed brevi in Universitatem Chicaginiensem transiit, ut zoologiae studeret, unde graduatus anno 1936 abiit. Deinde in Universitatem Stanfordiensem transiit, ubi quinque annis post gradum doctoris in microbiologia adsecutus est. Ab anno 1946 in Universitate Californiensi Barbaropolitana biologiae professoris munere fungebatur, donec anno 1963 professor oecologiae humanae factus est. Quo in munere usque ad annum 1978 functus est, sed docere investigare administrare numquam destitit. Barbaropoli die 14 Septembris anno 2003 Garrett Hardin corde laborans una cum Jane uxore item gravi morbo laboranti mortem sibi conscivit.

De opinionibus[recensere | fontem recensere]

Garrett Hardin mediocriter ad biologiam contulisse videtur. In sociali autem philosophia ac demographia innotuit, cum praesrtim de incremento populorum disputabat. In gratiam et invidiam collegarum venit divulgata commentatiuncula, qua de incommodis incrementi populorum disputavit. Auctum populorum allegorice cum compascuorum tragoedia comparavit.[1] Vehementer enim dixit prosperitatem populorum in subsidiis circumiectis, quae natura ac circa loca praebent, positam esse: fieri posse, ut populorum numerus tantopere crescat, ut opes circa iacentes ad sustinendam vitam incolarum parum sufficiant. Populorum per orbem terrarum inspecto incremento timebat, ut spatio finito tanta multitudo hominum aliorumque animalium sustineri posset. Itaque numerum optimum populorum dixit commetiendum esse cum vi sustinendi circa locorum. At perdifficile periculosumque esse videtur optimum numerum populorum definire.[2] Monitiones de mutatione climatis hominum opera inductae ab IPCC exeuntibus annis 2010 factae prae se ferre videntur in aliquibus partibus terrarum numerum optimum hominum iam superatum (et sustinendi vim iam depletam) esse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hardin 1968: 1244-5.
  2. Hardin 1968: 1244.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hardin, Garrett (1968) The Tragedy of the Commons. Science 162 (3859): 1243–1248.