Jump to content

Garlstorpium

E Vicipaedia
(Redirectum de Garlstorf)
Wikidata Garlstorpium
Res apud Vicidata repertae:
Garlstorpium: insigne
Garlstorpium: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°13′0″N 10°5′0″E
Numerus incolarum: 1 179
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 16.88 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Garlstorpium: situs
Garlstorpium: situs

Garlstorpium[1] (Theodisce Garlstorf; Saxonice Garlstörp) est commune Saxoniae Inferioris, pars Circuli Harburgensis, et pars communis generalis Salzhausen.

Garlstorpium vicus ignoto anno conditus atque anno 1192 primo in actis descriptus olim pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Garlstorpium ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Salzhausen communis generalis est.

  1. ↑ Germanica toponyma cum suffixis -torf et -torp plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-torpium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ebbestorpium apud Jaitner, K. (Ed.) (1985). Urkundenbuch des Klosters Ebstorf (Lüneburger Urkundenbuch, 14. Abteilung). Lax Verlag; Ermelstorpium apud Pratje, J. H. (1759). Historische Nachrichten von den ehemaligen vicedominis in ditione Bremensi:.... Stadae: Typis H. C. Götheli; Gottorpium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Garlstorpium spectant.