Gamma Andromedae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Collocatio Gammae Andromedae

Almach[1] seu Gamma Andromedae (γ And), magnitudine apparente 2.26, a systemate stellari nostro circiter 350 annis luce mensis distans, est stella constellationis Andromedae. Systema binarium constituit cuius membrum minus visibile "γ2 And" e tribus stellis parvis consistit.

Character "γ Andromedae" anno 1603 in Uranometria ab Ioanne Bayero adsignatus est. Stella etenim nomina duo Arabica habet, آلرجل المسلسلة Al-rijl al-musalsala scilicet "pes mulieris" i.e. "Andromedae", العناق الأرض al-ʾanāq al-ʿarḍ scilicet "caracal". Ex hoc nomine Arabico designatio communis "Almach" derivatur. Hanc cum aliis stellis proximis asterismus Sinensis 天大将军 Tiān dà jiāngjūn "dux magnus caelestis" constituitur, unde ipsa γ Andromedae Sinice 天大將軍一 Tiān dà jiāngjūn yī "prima magni ducis caelestis" nuncupatur.

γ Andromedae systema binarium constituisse monstravit anno 1778 Iohannes Tobias Mayer, qui telescopii ope primariam splendidiorem colore flavam "γ1 And" distinxit secundariamque cyaneam, inter se 9.6 secundis apparentibus distantes. Gulielmus Struve anno 1842 hanc secundariam in duas distinguere potuit, periodo orbitali 64 annorum sibi circumeuntes. Quarum una "γ2 And C" stella simplex esse censetur. Altera autem "γ2 And B" systema binarium spectroscopicum constituisse docuerunt L. A. Maestre et J. A. Wright anno 1960, cuius membra "γ2 And BA" et "γ2 And BB" appellare licet.

Systema[recensere | fontem recensere]

  • γ1 Andromedae seu γ Andromedae A
  • γ2 Andromedae BA
  • γ2 Andromedae BB
  • γ2 Andromedae C

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Data astronomica: "* gam01 And" apud SIMBAD.