Galterius camerarius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Camerarius (discretiva)

Galterius (natus anno circiter 1130; mortuus die 25 Octobris 1205) fuit camerarius iuxta regem Francicum Ludovicum VII ab annis fere 1150/1159 et magnus camerarius in aula Philippi II ab anno 1196 usque ad mortem.

Galterio iussu regis Ludovici nupsit Avelina de Nemosio, filia Ursonis de Nemosio, quo mortuo Galterius dominus de Nemosio factus est. Galterius fuit frater Stephani qui episcopus Meldensis anno 1162 et archiepiscopus Bituricensis anno 1171 electus est.

Ex Avelina Galterius genuit:

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John W. Baldwin, The Government of Philip Augustus: foundations of French royal power in the Middle Ages (Berkeley: University of California Press, 1986. ISBN 0520073916) pp. 34-36 et alibi (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]