Galfridus Gaimar

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Galfridus Gaimar, qui medio saeculo XII floruit, fuit poëta historicus qui Anglonormannice scribebat. Annis ab 1136 ad 1137 L'estoire des Engleis, opus principale, versibus octosyllabicis composuit, fontibus variis utens, inter quos Chronica Anglosaxonica, et Constantia uxore Radulphi Gilberti filii dicavit.

Adseverat Constantiam sibi praebuisse exemplar libri Galfridi Monemutensis, titulo Historia regum Britanniae, a Roberto comiti Glocestriensi mutuatum. Illum librum eisdem annis compositum Galfridus Gaimar usus est ad componendum opus de Bruto Troiano et progenie sua Britannica; hoc opus autem hodie deperditum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]