Galena Gorecka

E Vicipaedia

Galena Gorecka (Russice: Галина Романовна Горецкая, Galina Romanovna Goreckaja, inter esperantistas autem simplicius Halina Gorecka; nata die 6 Novembris 1959 Leucotaphii) Russica mathematica atque esperantista est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pater eius Romanus Goreckij natione Ruthenica, mater Nina Petrovna Goreckaja autem Polonica est. Fratrem nomine Gennadii quoque habet. Galena annis inter 1967 et 1977 scholas frequentavit; tunc urbem natalem reliquit et artis mathematicae superioris eruditione frui potuit in universitate Catharinopolitana. Usque annos 2000 in rebus computatoriis operam dabat, antequam editionum Esperanticarum studio inflammaretur.

Idioma Zamenhofianum anno 1979 edidicerat; ilico post secretaria et praeses Sodalitatis Esperanticae Catharinopolitanae creata est: insuper duxit Commissionem Esperanticam Ripaeam necnon Societatem Esperanticam Ripaeam (UES). Annis inter 1994 et 1995 Unioni Esperanticae Russicae praefuit, cuius periodicum praetitulatum "Bulteno de REU" moderabatur. Nimirum conventus innumerabiles in ista regione disponendos curavit et vices egit et pro Universali Societate Esperantica (UEA) et associatione Monda Turismo, cui olim Bidgostiae sedes erat. Interdum iudicis munere functa est in certaminibus litterarum Belartaj Konkursoj de UEA.

Anno 1982 autem moderatrix atque directrix harum collectionum librariarum facta est: Kolektiva Esperanta Biblioteko (KEB) et Urala libro-servo (ULS). Russicis linguae Esperanticae fautoribus aditum ad multa acta diurna peregrina patefecit. Recensiones atque symbolas multas tradidit foliis variis, quas et Russice et lingua Esperantica pangebat. Periodicum nomine Unda Esperantici una cum marito Alexandro Korzhenkov edit; eorum domus editrix Regiomontana (e.g. sub nomine Sezonoj) iam multos libros qualitate linguistica optima in lucem protulit. Praeterea Gorecka excellebat in edendis "Ruslanda Esperantista" et "Ekzakte".

Ex anno 2008 cum famulis emissiones radiophonicas Esperanticas Radio Esperanto profert.

Honores[recensere | fontem recensere]

Periodicum Spegulo anno 2008 ei adiudicavit statuam de meritis laudandis; UEA anno 2012 eius actiones egregias coram publico extulit. Anno 2010 Opus fundatum FAME Germanicum ei praemium culturale attribuit. Mense Decembri 2021 autem esperantista anni honoraria declarata est ob merita in mundo Esperantico et operas, quas indefessa navabat et porro dat in libris et scriptis Esperanticis edendis.[1]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Katalogo de esperantaj kaj interlingvistikaj libroj eldonitaj en Ruslando kaj Sovetunio, kompilis Halina Gorecka, Aleksander Korĵenkov. Editio tertia. Catharinopoli 1999, paginarum XXVI (Kolektiva Esperanto-Biblioteko) (editio princeps anno 1991)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Halina Gorecka: La Esperantisto de la Jaro 2021, in paginis domus editoriae Sezonoj, die 11 Decembris 2021