Gaius Vipstanus Apronianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Vipstanus Apronianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 86) senator Romanus fuit. Anno 59 consulatum ordinarium gessit. Anno 68/69 proconsul Africae erat, provincia sua sponte ad Othonem transiit, ut Tacitus scripsit[1]. Annis 57 ad usque 86 etiam frater Arvalis fuit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historiae, I 77: Idem Africae obsequium, initio Carthagine orto neque expectata Vipstani Aproniani proconsulis auctoritate: Crescens Neronis libertus (nam et hi malis temporibus partem se rei publicae faciunt) epulum plebi ob laetitiam recentis imperii obtulerat, et populus pleraque sine modo festinavit. Carthaginem ceterae civitates secutae.
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 239


Antecessores:
Nero Claudius Caesar Augustus III et Marcus Valerius Messalla Corvinus
Consul
59
cum
Gaio Fonteio Capitone
Successores:
Nero Claudius Caesar Augustus IV et Cossus Cornelius Lentulus