Jump to content

Gaius Vibius Varus

E Vicipaedia
Dea alata Nemesis in aureo a Gaio Vibio Varo signato.

Gaius Vibius Varus fuit triumvir monetalis anno 42 a.C.n. atque aureos denariosque signavit. In nummis celebravit triumviros Lepidum, Marcum Antonium, Octavianum et nonnullos deos quoque honoravit (Herculem, Minervam, Venerem, Liberum/Dionysum). Nihil amplius de eo accepimus sed in eius posteris numerantur consules annorum 115 (suffectus) et 134 et 160 (ordinarii) quibus omnibus nomen fuit Titus Vibius Varus.

Vibius unicuique triumvirorum aureum dedicavit in quibus ex una parte caput barbatum (quod indicium luctus erat ob caesum Caesarem) triumviri cum novo titulo sive M.LEPIDVS IIIVIR R.P.C.[1] sive M.ANTONIVS IIIVIR R.P.C.[2] sive C.CAESAR IIIVIR R.P.C.[3] videtur. Ex altera parte manus iunctas quae concordiam triumvirum manifestam facere volunt cum nomine suo C. VEIBIVS VAARVS scripto excudi fecit. Omnes illi aurei hodie rarissimi sunt.

Caput Caesaris Octaviani in aureo Vibii Vari.

Duos alios aureos percussit: in priore ex una parte deam Romam galeatam habemus, ex altera parte deam Nemesin quae ad caedem Caesaris vindicandam dilucide alludit (nam illo anno triumviri Cassium et Brutum in Oriente debellarunt) cum titulo C. VIBIVS VARVS[4]. Secundus aureus deae Veneri dicatus est in honorem, ut videtur, Iuliorum heredis Gai Caesaris Octaviani: nam ex una parte caput deae coronatum conspicimus, ex altera vero deam stantem seminudam a tergo et sese in speculo admirantem prope columnam[5].

Denarios quoque signavit quibus typi hi fuerunt:

  • Caput barbatum Herculis sine litteris ex una parte, Minerva stans et Victoriolam tenens ex altera. Ad eius pedes clipeus, circa C. VIBIVS VARVS[6].
  • Caput Bacchi hedera coronatum et ex altera panthera aram ascendens cui innititur persona Panis et thyrsus. Litterae ut supra[7].
  • Caput Minervae galeatum et aegidem in pectore gerentis, ex altera Hercules clavae innitens et leoninam pellem in bracchio gerens. Litterae ut supra[8].
Venus seminuda cum litteris C. VIBIVS VARVS.
  1. Babelon Vibia 28 = Aemilia 39. Exemplum apud dioscures.com.
  2. Babelon Vibia 30 = Antonia 27. Exemplum apud Museum Britannicum
  3. Babelon Vibia 33 = Iulia 88. Exemplum apud Museum Britannicum
  4. Babelon Vibia 25. Exemplum in Museo Britannico
  5. Babelon Vibia 27. Exemplum in Museo Britannico.
  6. Babelon, Vibius 23. Exemplum in Museo Britannico
  7. Babelon, Vibius 24. Exemplum in Museo Britannico
  8. Babelon, Vibius 26. Exemplum in Museo Britannico

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]