Gaius Sempronius Atratinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Sempronius Atratinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Sempronius Atratinus anno 423 a.C.n. una cum Quinto Fabio Q.f. Vibulano consul Romanus electus est. Eo anno Romani bellum contra Volscos gesserunt. Sempronius tam incaute et inconsulte proelium iit, ut Romani a Volscis victi essent, nisi Sextus Tempanius, decurio equitum exercitui subvenisset[1]. Anno 422 Sempronius itaque accusatus est et certe damnatus esset, nisi tribuni plebis quattuor eum defendissent[2]. Anno 420, cum Sempronius rogationem tribunum plebis de lege agraria negaret, propter cladem anni 423 iterum accusatus et ad multam damnatus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 37,3-41,9
  2. op. cit. IV 42,1-9
  3. op. cit. IV 44,7-10


Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Sergius L.f. Fidenas II, Appius Claudius Ap.f. Crassus, Spurius Nautius Sp.f. Rutilus, Sextus Iulius Iullus
Consul
423 a.C.n.
cum
Quinto Fabio Q.f. Vibulano
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Papirius L.f. Mugillanus, Quintus Antonius T.f. Merenda, Lucius Manlius Capitolinus