Gaius Salvius Liberalis Nonius Bassus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Salvius Liberalis Nonius Bassus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Patria et familia[recensere | fontem recensere]

Patria eius Urbs Salvia, tribus Velina fuit; non absurdum videtur, quendam maiorum eius servum huius urbis fuisse. Lucius Flavius Silva Nonius Bassus legatus Augusti pro praetore Iudeae propinquus fuit. Uxorem Vitelliam Rufillam duxit, filius eius Gaius Salvius Vitellianus circa annum 96 consul suffectus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse, qui orator acerrimus notus erat, legatus Legionis V Macedonicae factus est et tum iuridicus proconsulis Britanniae. Circa annum 73/74 a Vespasianus et Tito imperatoribus censoribus inter tribunicios adlectus et tum inter praetorios promotus est. Praeterea frater Arvalis factus est. Tum proconsul Macedoniam administravit et anno 85 consul suffectus creatus est. Postea Domitianus eum relegavit, anno 96 revocatus Asiam sorte ei datam recusavit. Semper urbi patriae favebat, ubi etiam sepulchrum eius erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1273