Gaius Marius Marcellus Octavius Publius Cluvius Rufus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Marius Marcellus Octavius Publius Cluvius Rufus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. E nomine eius novimus Octavium esse adoptatus vel a quodam Octavio vel a Cluvio. Anno 80 consul suffectus creatus est. Plinius Minor eius duabus epistulis mentionem fecit. Una eum laudavit ut poetam bonum: "Hominem te patientem vel potius durum ac paene crudelem, qui tam insignes libros tam diu teneas! Quousque et tibi et nobis invidebis, tibi maxima laude, nobis voluptate? Sine per ora nominum ferantur isdemque quibus lingua Romana spatiis pervagentur. Magna et iam longa exspectatio est, quam frustrari adhuc et differre non debes. 3 Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt. Hos nisi retrahis in corpus, quandoque ut errones aliquem cuius dicantur invenient."[1].
Altera epistula Octavio ab eo rogatus, ut proconsulem Baeticae provinciae Gallum a Baeticis defenderet, respondit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius Minor, Epistulae, II 10
  2. Plinius Minor, Epistulae, I 7