Gaius Laecanius Bassus Caecina Paetus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Laecanius Bassus Caecina Paetus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Filius erat Auli Caecinae Paeti consulis suffecti anni 37. A Gaio Laecanio Basso, consule ordinario anni 64, adoptatus est. Anno 70 ipse Caecina consul suffectus creatus est, anno 74 curator aquarum erat, anno 78/79 proconsul Asiam administravit.[1] Ille fuit ut videtur cui Dioscorides in praefatione librorum De materia medica allusit; ille ut videtur nomen suum gentilicium Ario dedit, qui Tarsi in urbe Dioscoridi pharmacologiam sive et medicinam docuit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 898
  2. Dioscorides, De materia medica lib. 1 praef.