Gaius Iulius Eurycles

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Gaius Iulius Eurycles (Graece Εὐρυκλῆς ; floruit secunda parte primi saeculi a.C.n.) fuit dux Lacedaemoniorum et Octaviani fautor in bello adversus Marcum Antonium.

Euryclis pater, Lachares, iussu Marci Antonii decollatus est quia piraticam vitam egisset. Octaviani partes igitur secutus ultionis cupidus Eurycles pugna Actiaca Lacedaemonios ducebat et navem Marci Antonii iam fugientis quamvis strenue adortus capere non potuit. Gratiam egit victor dum ipsi civitatem Romanam et tria nomina et insulam Cytheram tamquam privatam possessionem et dominationem quandam in civitate sua[1] confert, Lacedaemoniorum vero civitati libertatem et immunitatem et Caesaris amicitiam. Mox tamen potentia abutebatur et bis apud Augustum accusatus in exsilium proficisci coactus est. Alia malefacta, si quidem Flavio Iosepho crediderimus, et in Iudaea commisit dissensiones in Herodis Magni aula inter patrem et filios Mariammae excitans.

Eius filius Gaius Iulius Laco, patre multo moderatior, in pristinam patris dignitatem faventibus Romanis successit et Eurycles a posteris quidem honorabatur qui Euryclea Spartae et Gythii celebrabant, ut ex multis inscriptionibus antiquis liquet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quod ostendunt nummi eius nomine inscripti ː cf S. Grunauer-von Hoerschelmann, Die Münzprägung der Lakedaimonier, 1978.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Jean Sebastien Balzat, Les Euryclides en Laconie[nexus deficit], in Le Péloponnèse d’Épaminondas à Hadrien, Ausonius, 2008 ː 315-350
  • G. W. Bowersock, "Eurycles of Sparta", Journal of Roman Studies 1961(51) ː 112-118
  • A. S. Bradford, A Prosopography of Lacedaemonians, 1977
  • Hugo Lindsay, 'Augustus and Eurycles', Rheinisches Museum für Philologie 1992(135) ː 290-297