Gaius Furius Pacilus
Appearance
Gaius Furius Pacilus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Gaius Furius Pacilus Fusus, consul anni 441 a.C.n., erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ipse Furius anno 412 a.C.n. consul Romanus una cum Quinto Fabio Ambusto Vibulano erat. Eo anno urbs Roma pestilentia gravi affecta est atque multi civium mortui sunt[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 53, 1-3
Antecessores: Aulus (vel Marcus) Cornelius Cossus et Lucius Furius L.f. Medullinus |
Consul 412 a.C.n. cum Quinto Fabio Ambusto Vibulano |
Successores: Marcus Papirius Mugillanus (Atratinus) et Spurius Nautius Rutilus |