Gaius Fufius Geminus (consul 2 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Fufius Geminus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Patria eius Urbs Salvia fuit. Anno 2 a.C.n. consul suffectus creatus est. Cum collega Lucio Caninio Gallo legem Fufiam Caniniam tulit, qua numerus servorum, qui ex testamento manu mitti liceret, ad vicentesimas terminatus est. Filius Gaius Fufius Geminus anno 29 consul ordinarius creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 697