Gaius Fonteius Agrippa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Fonteius Agrippa (nescimus, quando natus sit, mortuus anno 70) senator Romanus fuit. Pater eius Fonteius Agrippa anno 16 Marcum Scribonium Libonem Drusum praetorem maiestatis accusavit[1]. Sororem habuit, quae anno 19 virgo vestalis creata non est, quod pater divortium fecerat cum uxore[2]. Ipse anno 58 mensibus Maio et Iunio consul suffectus Nerone imperatori successit, annis 66 ad usque 68 curator aquarum[3] fuit. Annis 68/69 proconsul Asiae fuit. Bello civili Vespasiano favit, qui Fonteium anno 69 exeunte legatum Augusti pro praetore in Moesiam provinciam misit. Ibi anno 70 in pugna contra Sarmatas cecidit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, II 32
  2. Tacitus, Annales, II 86
  3. Frontinus, de aquis urbis Romae, II 102
  4. Flavius Iosephus, Bellum Iudaicum, VII 91; Iordanes, Getica, XIII 76