Gaius Fannius (tribunus plebis 59 a.C.n.)

E Vicipaedia

Gaius Fannius (floruit medio primo saeculo a.C.n.) erat senator Romanus qui bello civili Pompeianas vel senatorias partes secutus anno 49 a.C.n. provinciae Asiae praefectus est ː utrum illo bello obierit, quod Cicero in quadam epistula significasse videtur[1], an idem fuerit atque comes Sexti Pompeii a triumviris proscriptus certant eruditi moderni. Qui eundem fuisse volunt Ciceronem vano rumore deceptum arbitrantur[2].

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Quid in bello civili fecerit[recensere | fontem recensere]

Seu idem seu alius[12] Gaius Fannius anno 43 a.C.n. a senatu ad Sextum Pompeium legatus de societate adversus Marcum Antonium facienda una cum Lucio Paullo et Minucio Thermo missus est[13]. Mox conflagrante bello civili inter triumviros et interfectores Caesaris quia Sextum Pompeium qui eum in magno honore habebat[14] in Siciliam secutus erat Fanni nomen albo proscriptorum inscriptum est[15]. Postquam vero victi sunt de rebus suis desperans ducem anno 36 aut 35 a.C.n. deseruit et cum Marco Antonio in gratiam rediit[16].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 465-467 Hic legere potes
  • G. Stumpf, Numismatische Untersuchungen zur Chronologie der römischen Statthalter in Kleinasien, Saarbrücken, 1991.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ad Att. XI.6.6
  2. E.g. Carolus Ludovicus Elvers in Der Neue Pauly. Contra vero Franciscus Hinard, op. laud.
  3. Ad Att. II.24.3
  4. Cicero, Pro Sestio 113. In Vatinium 16
  5. Ad Att. II.24.3
  6. Cicero, Harusp. resp. 12.
  7. Ad Att. VII.15.2. In fine Cato Minor in illam provinciam missus est.
  8. Ant. Iud. XIV.230
  9. Ant. Iud. XIV.233
  10. Quocirca T. Corey Brennan (2001), The praetorship in the Roman Republic II pp 676-677 Fannium pro praetore anno 49 a.C.n. fuisse antequam praetor anno 48 a.C.n. fieret volebat.
  11. Stumpf, op. laud.
  12. Eius filius ?
  13. Philippicae XIII.13.
  14. Appianus, BC V.579 ː "ὁ τιμιώτατος αὐτῷ".
  15. Appianus, BC IV.354
  16. Appianus, BC V.579