Gaius Domitius Dexter

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Domitius Dexter (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus fuit secundo saeculo. Ultimis annis Marci Aurelii consul suffectus anno 183 successor Pertinacis, qui postea imperator erat, legatus Augusti pro praetore Syriae fuit[1]. Quem magistratum etiam anno 189 administravit[2]. Eo tempore Domitius Septimium Severum, qui tum legatus Legionis IV Scythicae erat et postea Domitio valde favit convenit[3]. Anno 193, postquam Septimius Severus Romam expugnavit, Domitius praefectus urbi nominatus est[4], quo facto imperator fidem magnam Domitii probavit, cum in orientem ad bellum Parthicum proficisceretur. Anno 196 domitus Dexter consul II ordinarius creatus est, praefecturam urbis Publius Cornelius Anullinus successor suscepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Birley, Septimius Severus, The African Emperor, Londinii 1988, p. 68
  2. Der Neue Pauly T 3, c.758
  3. Birley, l.c., p. 73
  4. Birley, l.c., p. 106


Antecessores:
Publius Iulius Scapula Tertullus Priscus et Quintus Tineius Clemens
Consul
196
cum
Lucio Valerio Messalla Thrasea Prisco
Successores:
Titus Sextius Magius Lateranus et Lucius Cuspius Rufinus