Gaius Calpurnius Crassus Frugi Piso Licinianus

E Vicipaedia

Gaius Calpurnius Crassus Frugi Piso Licinianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 117) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Marcus Licinius Crassus Frugi, consul ordinarius anni 64, mater Sulpicia Praetexta erat. Anno 87 consul suffectus creatus est. Nerva imperatore regnante coniuaratione accusatus Tarentum[1], Traiano imperatore in insulam expulsus est[2]. Hadriano Augusto imperante, cum insulam reliquisset, mortis poena affectus est[3][4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio, LXVIII 3
  2. Cassius Dio, LXVIII 16
  3. Historia Augusta, Hadrianus, V 5-6:"(5) Tantum autem (Hadrianus) statim clementiae studium habuit, ut, cum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet; (6) quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso eius occiderit."
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 945