Gaius Bellicus Natalis Tebanianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Bellicus Natalis Tebanianus (nescimus quando natus mortuusve sit) primo saeculo fuit senator Romanus. Anno 87 consul suffectus creatus est. Praeterea unus ex quindecimviris sacris faciundis et sodalis Flavialis erat. Uxorem duxit Arriam Calpurniam, filiam Lucii Calpurnii Asprenatis Torquati et sororem Lucii Nonii Calpurnii Torquati Asprenatis, consulis ordinarii anni 94. Liberi eorum Gaius Bellicius Flaccus Torquatus Tebanianus, consul ordinarius anni 124, et Bellicius Tebanianus, consul suffectus anni 118, fuerunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly (Stuttgardiae, 1999), 2, col. 555.