Gaius Aurelius L.f. Cotta

E Vicipaedia

Gaius Aurelius L.f. Cotta (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 231 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Aurelius Cotta e gente plebeia natus primus suorum consulatum adeptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Aurelius inter Primum Bellum Punicum anno 252 a.C.n. primo cum Publio Servilio Q.f. Gemino consulatum gessit. Consules in Sicilia insula contra Poenos pugnabant et Cotta Himerenses Thermas oppidum cepit. Tum Liparas in Aeoliis insulis obsedebat, tribunum militum in insula cum militibus reliquit et tum Messanam navigabat. In insulam revertebat, quod tribunus interea multis militibus amissis frustra Liparas expugnare conatus erat. Quem tribunum verberari iussit et ipse oppidum cepit[1]. Anno 248 iterum consul fuit, iterum cum Servilio, iterum in Sicilia consules contra Poenos bellum ducebant, sed nihil memorabilis perficere potuit, cum frustra Lilybaeum et Drepanum obsedebat[2]. Anno 241 censor et anno 231 magister equitum dictatoris Gaii Duilii fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius I 39, 13; Diodorus Siculus XXIII 20; Zonaras VIII 14; Valerius Maximus II 7, 4; Frontinus, Strategemata 4, 1, 31.
  2. Zonaras VIII 8


Antecessores:
Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio et Gaius Sempronius Ti.f. Blaesus
Consul
252 a.C.n.
cum
Publio Servilio Q.f. Gemino
Successores:
Lucius Caecilius L.f. Metellus et Gaius Furius Pacilus
Antecessores:
Publius Claudius Pulcher et Lucius Iunius C.f. Pullus
Consul
248 a.C.n.
cum
Publio Servilio Q.f. Gemino II
Successores:
Lucius Caecilius L.f. Metellus II et Numerius Fabius M.f. Buteo