Gaius Ateius Capito (tribunus plebis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gaius Ateius Capito (tribunus plebis)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. century BCE;
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: Tribunus plebis
Munus: military personnel

Familia

Gaius Ateius Capito (primo saec. a.C.n. floruit) fuit tribunus plebis anno 55 a.C.n. et inceptis triumvirum - quorum duo, Pompeius et Crassus, consules illo anno erant, obstare frustra conabatur.

Una cum collega Aquillio Gallo auxilium Catoni vexato ferre et tribunicia potestate contra legem Treboniam uti atque etiam Crassum in provinciam Syriam proficiscentem per viatorem adprehendere voluit sed, vi triumvirum impar et adversantibus aliis tribunis plebis qui triumviris favebant, nullam earum rerum efficere potuit. Itaque postquam Crasso in Capitolio ad faustum iter sacrificanti auspicia obscaena frustra renuntiasset, qui ritus a Cicerone dirarum obnuntiatio appellatur, media porta qua Crassus Urbe exiturus erat foculum ardentem posuit supra quod diras exsecrationes pronuntiabat. Auctores qui ad superstitionem proni erant, ut Plutarchus et Cassius Dio, aliquid momenti illis imprecationibus in clade Crassiana apud Carrhas accepta tribuebant ; Cicero contra istam opinionem disserebat in tractatu de Divinatione[1]. Certe augur Appius Claudius, paucos post annos censor factus, Ateium notavit quod "auspicia ementitus esset".

Nihil de Gai Atei posteriore cursu honorum accepimus sed ad Caesarianos postea transfugisse, ut multi, videtur[2] (notae ulciscendae causa ?).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Iohannes Bayet, "Les malédictions du tribun C. Ateius Capito" in Croyances et rites dans la Rome antique, 1971 : 353-365.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I,29.
  2. Cic. Fam. 13,29, ; Attic. 13,33,4.