Gaius Antistius Vetus (consul 23)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Antistius Vetus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus temporibus Tiberii imperatoris erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gaius Antistius Vetus consul ordinarius anni 6. Frater Lucius Antistius Vetus anno 26 consul suffectus creatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse anno 20 praetor urbanus, anno 23 consul ordinarius, postea curator riparum et alvei Tiberis fuit. Filius alter Gaius Antistius Vetus anno 46 consul suffectus, anno 50 consul ordinarius creatus est[1], alter Lucius Antistius Vetus anno 55 summum magistratum gessit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 798


Antecessores:
Decimus Haterius Agrippa et Gaius Sulpicius Galba
Consul
23
cum
Gaio Asinio Pollione
Successores:
Servius Cornelius Cethegus et Lucius Visellius Varro