Jump to content

Gaia BH1

E Vicipaedia
Stella luminosissima est Gaia BH1, quam observatorium Pan-STARRS photographavit.
Illustratio systematis Gaiae BH1 prope foramen nigrum observati.

Gaia BH1, dudum Gaia DR3 4373465352415301632, est systema stellare binarium in constellatione Ophiuchi situm, e stella classis G(en)(d) et verisimiliter foramine nigro stellari compositum, a systemate solari circa 1560 annos luce mensos (478 pc) distans.[1] , tale systema est proximum notum quod astronomi foramen nigrum continere putant. Ultra ipsum, Telluri proxima foramina nigra sunt Gaia BH3(en)(d), Gaia BH2(en)(d) et A0620-00(en)(d).[2][3]

De systemate

[recensere | fontem recensere]
Simulatio orbitarum stellae Soli similis (per circulum caeruleum) et foraminis nigri (per circulum rubrum) in Gaia BH1.

Stella ac foramen nigrum periodo 185.59 dierum et eccentricitate 0.45 inter se circumeunt. Foramini nigro est massa circa 9.62 M, cui radius Schwarzschildianus circa 28 chiliometrorum congruit. Stella autem, massā fere 0.93 M, radio 0.99 R et temperaturā circiter 5850 K (5580 °C), est Soli similis.[2]

De inventione

[recensere | fontem recensere]

Systema per observationes astrometricas speculatri spatialis Gaiae(en)(d) anno 2022 inventum est, et postea per velocitatem radialem(en)(d) stellae etiam observatum. Grex inventorum nullum aliud corpus caeleste quod stellae visibilis motum explicaret, praeter foramen nigrum, excogitare potuit. Systema a “impostoribus foraminum nigrorum”, velut LB-1(en)(d) et HR 6819(en)(d), in eo differt, quod indicium foraminis nigri nec e massa stellae neque ex inclinatione orbitae dependet, atque tale corpus compactum nullam materiem e stella furari videtur.[2] Dehinc alius astronomorum grex idem foramen nigrum in Gaia BH1 detexit, at parametra paulum dissimilia discrevit.[4]

Astronomi qui Gaia BH1 invenerunt et aliud systema quoque prodiderunt in quo putabant candidatum foraminis nigri iacere. Ab alio grege astronomorum eādem causā indicatum[2][5] ac postremo anno 2023 probatum, hoc aliud systema nomine Gaiae BH2 censum est.[6]

  1. Overbye, Dennis (5 Novembris 2022). "Astronomers Find a Black Hole in Our Cosmic Back Yard - Just 1,600 light-years away, the black hole is the closest known to Earth. The good news: It's dormant, at least for now.". The New York Times 
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 El-Badry, Kareem; Rix, Hans-Walter et al (2 Novembris 2022). "A Sun-like star orbiting a black hole". Monthly Notices of the Royal Astronomical Society 518 (1): 1057–1085. arXiv:2209.06833 
  3. Astronomers Discover Closest Black Hole to Earth. . noirlab.edu (NOIRLab). 4 Novembris 2022 
  4. Chakrabarti, Sukanya; Simon, Joshua D. et al (2023). "A Noninteracting Galactic Black Hole Candidate in a Binary System with a Main-sequence Star". The Astronomical Journal 166 (1): 6. arXiv:2210.05003 
  5. Tanikawa, Ataru; Hattori, Kohei et al (2023). "Search for a Black Hole Binary in Gaia DR3 Astrometric Binary Stars with Spectroscopic Data". The Astrophysical Journal 946 (2): 79. arXiv:2209.05632 
  6. El-Badry, Kareem; Rix, Hans-Walter et al (2023-02-01). "A red giant orbiting a black hole". Monthly Notices of the Royal Astronomical Society 521 (3): 4323–4348. arXiv:2302.07880 

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gaiam BH1 spectant.


Saturnus

Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!