Gabriel de la Porte du Theil

E Vicipaedia

Gabriel de la Porte du Theil, plenius François-Jean-Gabriel de la Porte du Theil (natus Lutetiae anno 1742; ibidem mortuus die 28 Maii 1815,[1] fuit philologus, interpres et bibliothecarius Francicus. Fuit socius Academiae Inscriptionum et Litterarum Humaniorum ab anno 1770, in quo anno divulgavit versionem Francogallicam e tragoediis Aeschyli. Annis insequentibus Francogallice vertit et iuxta textum Graecum publicavit opera Callimachi, Plutarchi, et (iussu Napoleonis ipsius) Geographiam Strabonis. Hanc operam una cum eruditis P. F. I. Gossellin bibliothecario et A. Corae philologo peregrino suscepit, sed, anno 1815 mortuo, imperfectam reliquit. Documenta etiam inedita historiae mediaevalis Europaeae et Francicae in bibliothecis reperta congessit et in serie voluminum anno 1791 edidit; e quibus epistulae Papae Innocentii III anecdotae anno 1855 a J.-P. Migne in Patrologia Latina reimpressae sunt.[2] Multas symbolas divulgavit in libellis Mémoires de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres et in Notices et extraits des manuscrits. Versionem inscriptionis Graecae e Tabula Rosettana conficere anno 1802 ab eo coeptam Hubertus Paschalis Ameilhon insequenti anno perfecit et divulgavit, titulo Éclaircissements sur l'inscription grecque du monument trouvé à Rosette.

Ab anno 1795 usque ad mortem fuit curator manuscriptorum Graecorum et Latinorum apud Bibliothecam Nationalem sub aegide curatoris principalis Petri Ioannis Baptistae Legrand d'Aussy.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1770 : Oreste, tragédie d'Aeschyle, traduit du grec (Francogallice)
  • 1772 : Traité de Plutarque sur la manière de discerner un flatteur d'avec un ami, et le Banquet des sept sages (Graece, Francogallice)
  • 1775 : Hymnes de Callimaque (Graece, Francogallice)
  • 1777 : "Avis de Plutarque à de nouveaux mariés" in Poesia degli accademici Occulti (Romae, 1777)
  • 1780 : Les amours de Léandre et de Héro, poëme de Musée
  • 1785 (cum G. Dubois de Rochefort, edd.) : Petrus Brumoy, Le théâtre des Grecs. 13 voll.
  • 1791 (cum L. G. O. Feudrix de Brequigny, edd.) : Diplomata, chartae, epistolae et alia documenta ad res Francicas spectantia. 3 voll.
  • 1795 : Théâtre d'Aeschyle. 2 voll. (Graece, Francogallice)
  • 1798 : Voyage pittoresque de la Syrie, de la Phénicie, de la Palestine et de la Basse-Egypte
  • 1805 (cum P. F. I. Gossellin et A. Corae) : Géographie de Strabon. 3 voll. (Francogallice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sylvestre de Sacy (1815) p. 8
  2. Textus reimpressionis [1] [2] [3] [4]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]